- INTERAMNAE Urbes ac Regiones
- INTERAMNAE Urbes ac RegionesLatinis dictae sunt, quae inter duos amnes sitae, Graecis Μεςςῆναι, et Μεσῆναι, item μέσαι τῶ ποταμῶν. Hinc Mesopotamiae nomen, quod inter Euphratem et Tigrim sita, et in ipsa illa alia Μεσήη. Quam divisus alveo Tibris amplectitur, memorata Plin. et Steph. in qua Apamea urbs. Sed et ipsa Apamea haec, omnesqueve aliae hoc nomine interaemnae fuêrunt, a voce Hebr. quae circumcingere denotat, nomen nactae. Alia porro Mesopotamiae pars, Adiabene viz. itidem Μεσήνη s. Interamnas, utpote intet duos amnes Diabam et Adibam intercepta etc. vide Salmas. ad Solin. p. 698. et 699.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.